monumenta.ch > Isidorus > 18
Isidorus, De Natura Rerum, XVII. De cursu solis. <<<     >>> XIX. De lunae cursu.

CAPUT XVIII. De lumine lunae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XVIII.---N. 1. Augustinus, in ps. X, et lib. III de Genes., cap. 15.

]
Ait Sanctus Augustinus in Psalmi decimi expositione: 'Quaeritur, inquit, unde habet luna lumen. Duae tantum opiniones traduntur, sed quae sit harum verax, dubium fertur quemquam scire posse.' Alii namque dicunt proprium eam lumen habere, globique eius unam partem esse lucifluam, aliam vero obscuram, et dum movetur in circulo suo, eamdem partem, qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculato lumine fulget.
2 Nam et si formes pilam ex parte media candidam, ex parte obscuram, tunc eam partem, quae obscura est, si coram oculis habeas, nihil candoris aspicies; cum coeperis illam candidam partem paulatim ad oculos convertere, primum veluti cornua candoris videbis; dehinc sensim crescet, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurum alterius partis videatur; quam si denuo paulatim converteris, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, ac sic totus candor ab oculis avertatur, et sola iterum obscura pars possit videri. Quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat.
3 At contra alii dicunt lunam non suo fulgere lumine, sed a sole accipere lumen. Sol enim illi loco superior est. Hinc evenit ut quando sub illo est, parte superiore luceat, inferiore vero, quam habet ad terras, obscura sit. Cum vero ab illo discedere coeperit, illustretur ex ea parte, quam habet ad terram, incipiens a cornibus. Sicque paulatim, sole longius discedente, pars omnis subterior illuminatur, donec efficiatur quintadecima luna. Post dimidium autem mensem, cum coeperit ex alio semicirculo propinquare soli, quanto magis superiore parte illustratur, tanto magis ab ea parte quam terris avertit, non potest excipere radios solis, et propterea videtur decrescere.
4 [

4. Si enim suo lumine uteretur . . . exilem fieri. Verba sunt Hygini, cap. de Luna.

]
Illud certe manifestum est, et cuilibet advertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando. Ab illo ergo accipit lumen, et cum sub illo est, semper exigua est; cum vero ab illo longius abcesserit, fit ampla, suoque ambitu plena. Si enim suo lumine uteretur, necesse erat semper eam esse aequalem, nec die XXX exilem fieri; et si suo lumine uteretur, huius nunquam eclipsis fieret.
5 Caeterum, quantum ad intellectum pertinet mysticum, luna huius mundi speciem tenet, quia sicut ista menstruis completionibus deficit, ita mundus ad conflationem temporum currens quotidianis defectibus cadit. Luna quippe elementi sui varietate diversis cursibus desinit ut crescat, crescit ut desinat. Sed ideo alternis vicibus commutationem sideris repraesentat, ut doceat homines ex ortu morituros, et ex morte victuros; atque ideo cum senescit, mortem corporum prodit; cum augetur, aeternitatem indicat animarum.
6 [

6. Sicut enim luna deficit . . . coronatur. Ambrosii sunt verba lib. IV, cap. 8.

Ibid. Larga roris. Ambros. lib. IV, cap. 7.

Ibid. Crescunt omnes fructus. Forte, crescunt omnes fluctus. Dracontius, pag. 213, lib. I, vers. 733 et seqq.: Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant Fluctibus adiectis, crescant cum fontibus amnes. Vide notam. AREV.

]
Nonnunquam vero eadem luna etiam Ecclesia accipitur, pro eo quod sicut ista a sole, sic Ecclesia a Christo illuminatur. Sicut enim luna deficit atque crescit, ita Ecclesia defectus habet et ortus. Frequenter enim defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur, et confessorum martyrio coronatur. Item sicut luna larga est roris et dux humentium substantiarum, ita Ecclesia baptismi et praedicationum. Et quemadmodum, luna crescente, crescunt omnes fructus, atque ea minuente, minuuntur; non aliter intelligimus et Ecclesiam, in cuius incremento proficimus cum ipsa. Cum vero persecutionem patitur et minuitur, et nos cum illa patimur et minuimur.
7 [

7. Item sicut septem formas. Ead. lib. III Etymolog., totidemque species assignat lunae Clemens lib. VI. Strom. ex Seleucho Mathematico. Ex quo et Isidori ipsius mente has nos species tum hic, tum etiam in Etymologiis reformavimus. Sectilem autem non sextilem ex veteribus libris appellamus dimidiam vel semissem.

Ibid. In textu Grialii erat, tertiam dimidiam ex maiore. AREV.

]
Item sicut septem formas habet luna, sic tot gratias meritorum habet Ecclesia. Primam enim figuram, bicornem habet; secundam, sectilem; tertiam, dimidiam ex maiore; quartam figuram plenam habet; quintam, iterum dimidiam ex maiore; sextam, iterum sectilem; septimam, bicornem. Eodem constat numero etiam distributio charismatum, quae per Spiritum sanctum toti Ecclesiae conferuntur. Septima autem semis, et vicesima secunda semis, in suo orbe media est. Caeterae proportionales sunt.



Isidorus, De Natura Rerum, XVII. De cursu solis. <<<     >>> XIX. De lunae cursu.
monumenta.ch > Isidorus > 18